monumenta.ch > Ambrosius > sectio 38

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, In Psalmum David CXVIII Expositio, 22, 38
Et quia ianua Christus est, qui ait: Per me si quis introierit, salvabitur ; et Ecclesia ianua nuncupatur; quia per ipsam patet populis aditus ad salutem. Ne haereticorum corrumpatur tineis aut vermibus, dicunt filiae Hierusalem, vel Angeli, vel animae iustorum: Aedificemus super eam tabulas cedrinas, hoc est, fidei sublimis bonum odorem; est enim suavis huius materiae odor, quam non vermis, non tinea corrumpat. Ideo huius materiae usus eligitur tectorum fastigiis elevandis, formandisque litterarum elementis, quibus aetas puerilis ad studium liberalis eruditionis imbuitur. Est ergo materia ista sublimis ad gratiam, levis ad onus, suavis ad odorem, utilis ad instrumentum scientiae, habilis ad ministerium cognitionis aeternae.